

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 11
Mesraim autem genuit.[RAB.]Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutaei, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae gentes ignoratae sunt nobis, quia bello Aethiopico subversae in oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.